# Chymista scepticus 177

Robert Boyle, Chymista scepticus, 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/177

Cum enim ex tribus praecipuis Salium generibus, Acido, Alcalizato, & Sulphureo, nullum sit, quod caeterorum utrique sit amicum (uti brevi occasio mihi dabitur ostendendi) non deprehendi, nisi quod simplex Buxi Spiritus amicè admodùm (quantum saltem mihi occasio erat experiundi) cum Acido reliquisque Salibus convenire. Licet enim planè quiesceret cum Sale Tartari, Spiritu Urinae, aliisque Corporibus, quorum Salia vel Alcalizatae vel fugacis erant naturae; attamen nec ipsius Olei Vitrioli Mixtio ullum sibilum vel effervescentiam producebat, quam nosti acidissimi illius liquoris Affusionem, in alterutrum Corporum nuper memoratorum factam, subsequi solere. Me tibi devinctum arbitror, inquit Eleuth. pro hoc Experimento, non modò quia praevideo, te id in rem versurum iluius, quae nunc sub manu est, Diquisitionis, sed quia Methodum nobis docet, qua numerosum novorum Spirituum genus possimus parare. qui, licet magis sint simplices, quam multi ex iis, qui Elementares habentur, manifestò Qualitatibus imbuti sunt peculiaribus, potentibusque, quorum nonnulli insignem habere usum in Medicina poterunt, tam soli, quam rebus aliis associati: uti ex Solutionis istius Coralliorum, quam Spiritus tuus Acidus instituebat, rubedine, aliisque nonnullis tuae Narrationis circumstantiis, cum spe successus conjectare licet.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
