Latin
178
Robert Boyle, Chymista scepticus 178-2
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentorum, quae fieri curabam, ut mihi ipsi de duorum horum Liquorum discrimine satisfacerem: nisi quod, uti admitto Opinionem tuam, quam mihi nuper narrabas circa Corallia, persuasum habeo te mihi permissurum, ut ex eo, quod jam dixi, hoc Corollarium deducam: Esse scilicet plura Composita Corpora, quae resolvi in quatuor ejusmodi Discrepantes Substantias possint, quae aequè nomen metentur Principiorum, ac illa, quibus Chymici lubentes id componunt. Quoniam enim id, quod ego Spiritum Compositum Buxi appello.