# Chymista scepticus 180

Robert Boyle, Chymista scepticus, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/180

ope, separabilium: Progrediar nunc ad expendendum ipsarum Naturam, tibi ostensurus, quod, licet Corpora videantur. Homogenea, non tamen ea sint puritate ac simplicitate praedita, quae requisitum est Elementorum. Atque continenter pergerem ad Assertionis meae probationem, nisi nimia Fiducia illa, qua Chymici unamquamque earum, de quibus sermo, Substantiarum insignire solent nomine Sulphuris, vel Mercurii, vel caeterorum ex Principiis Hypostaticis, & non ferenda Ambiguitas, quam sibi in Scriptis & Phrasibus suis permittunt, à me exigerent, (ne scilicet vel tu de me hallucineris, vel opineris me hallucinari circa statum Controversiae) ut apud te notem, & conquerat de iniqua illa Libertate, quam sibi sumunt cum Nominibus pro libitu ludendi. Et sanè, si obstrictus essem in hac Disputatione ad Phraseologiam uniuscujusque Chymici sic attendere, ut nil quidquam scriberem, quod ab hoc vel illo Auctore obtendi non queat huic illive sensui non contradicere, quem pro re nata ambiguis dictis suis affingat, vix scirem, quomodo disputare, vel quo me vertere deberem.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
