Latin
181
Robert Boyle, Chymista scepticus 181
Unproofread scanNot analysed yet
Reperio quippe etiam praeclaros Auctores (quales sunt Raymundus Lullius, Paracelsus, &alii) adeò terminis in se adhibitis abuti, ut sicuti aliquando rebus diversis idem nomen imponunt, ita saepè rem unam multis nominibus insigniant, quorum etiam nonnulla (fortè) sunt ejusmodi, ut multò magis propriè Distinctum aliquod alterius generis Corpus significent. Quinimo in ipsis Vocabulis Technicis conturbanti huic li centiae fraenum non injiciunt; sed, ut jam observavi, eandem Substantiam modò Corporis Sulphur, modò ipsius Mercurius appellare amant. Cumque de Mercurio loquor, non possum non annotare, Descriptiones, quas nobis de isto Corporum Mixtorum Principio, sive Ingrediente, tradunt, adeò esse implexas, ut etiam isti, qui Notiones Chymicorum conati sunt polire, &illustrare, fateri teneantur, nescire se quid velint, idque vel ingenuis Confessionibus, vel Descriptionibus, quae non possunt intelligi.