Latin
183
Robert Boyle, Chymista scepticus 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si Themistius adesset, affirmare non dubitaret, Chymicos tam obscurè scribere, non quod Conceptus suos nimis, ut explicentur, pretiosos aestiment, sed quod metuant, ne, iis explicatis, homines dignoscant eos nequaquam pretiosos esse. Et sanè vereor ego, ne praecipua ratio, quare tam obscurè de Tribus suis Principiis Chymici scripserint, ea sit, quod, claris distinctisque circa ea Notionibus ipsi destituti, nonnisi confusè de iis scribere possint, quae nonnisi confusè apprehendunt. Ne dicam, quod plures ipsorum, de doctrinae suae imbecillitate sibi conscii, sat benè possent discernere, se vix posse seipsos tueri, quin redarguantur, ni satagerent, ne clarè intelligantur. Verùm, licet multa dici possint in Chymicorum gratiam, quando obscurè &aenigmaticè scribunt de Elixiris sui, aliorumque paucorum quorundam Arcanorum, praeparatione, quorum divulgationem ex causis satis speciosis minus convenientem judicare possint; attamen quando docere sibi sumunt Generalia Principia Physicae, Aequivoca haec scribendi ratio non est ferenda.