Latin
185
Robert Boyle, Chymista scepticus 185
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ambigo, Viro sapienti proindeque Elentherio minoris momenti fore, novisse, quid Homines de rebus cogitaverint, quam quid cogitare debuerint. Quarto igitur &ultimo loco animadverto, utut generaliter ad Experientiam provocate Chymici soleant; atque utut fidenter diversarum Substantiarum, à Mixto Corpore, Ignis adminiculo, separatarum exempla adducere consueverint, quasi illae satis superque probant, eas Componentia ipsius Principia esse; attamen discrepantium illarum Substantiarum multae à Simplicitate Elementari longè satis absunt, possuntque etiamnum ut Corpora Mixta spectari, plurimis eorum, aliquid saltem, si non valde multum, de Concretorum, undè extorta fuere, Natura retinentibus. Gaudeo (inquit Eleutherius) detectam adeò &castigatam esse nugantium Chymicorum Vanitatem, Invidiamve; inque votis habeo, ut operas suas Viri docti jungant, quo ludificantibus hisce Scriptoribus spes excutiatur Mundum diutius impunè fallendi. Quamdiu enim id genus nominibus permittitur Libros edere speciosis titulis conspicuos, inque iis asserere quae ipsis visum fuerit, aliisque, &sibimeripsis etiam ad libitum contradicere, suntque pariter de sui confutatione ac intellectione securi, animi ipsis adduntur ad famam Lectorum impendio acquirendam; dum experiuntur, solere Eruditos, ob causam nuper allegatam, eorum Libros &ipsosmet missos facere: Ignorantes verò, &credulos (quorum numerus semper excedit numerum priorum) pronos id maximè mirari, quod minimè omnium intelligunt.