Latin
188
Robert Boyle, Chymista scepticus 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
oportet, ut mihi permittant fidem ipsis negare, si apud me affirment, Corpus, quod vel Compositum est, vel Flammae incapax, istiusmodi Sulphur esse; atque censere, ipsos verbis ludere, quando docent Aurum, nonnullaque alia Metalla incombustibili Sulphure abundare, quae Dictio aequè sana est, ac si dicas, Nox Sole collustrata, vel Glacies fluida. Sed priusquam ad particularia, quartam meam Considerationem spectantia, descendam, convenire arbitror, pauca quaedam Generalia praemittere; quorum nonnullis non opus erit nunc immorari, cum ea jam suprà tetigerim.