# Chymista scepticus 191-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/191-2

Ignem nostrum Culinarium, quali Chymici utuntur, ex minutorum Corporum celeriter motorum Examinibus consistere, quae vi suae parvitatis, & motus, solidissima & maximè compacta Corpora, atque ipsum etiam Vitrum, solent permeare; si hoc (inquam) verum, quoniam videmus, in Silicibus, aliisque Concretis, partem Igneam cum. Crassioribus incorporari, à ratione alienum non erit conjectare, magnum numerum Igneorum horum Corpusculorum per Vitri poros irrepentium, associare se posse cum Mixti Corporis, in quod agunt, partibus, cumque iis nova Corporum. Compositorum genera constituere, prout Figura, Magnitudo, aliaeque partium dissipati Corporis affectiones eas fortè, Combinationibus ejusmodi congruenter, disponant: quarum etiam major esse potest numerus, si itidem concedatur, Ignis Corpuscula, licet minuta admodum, & valdè celeriter mota, non esse omnia ejusdem Magnitudinis, nec Figurae. Et, nisi graviores Considerationes tibi exponendae mihi suppeterent, commemorare, in nuperae meae Assertionis patrocinium, particularia quaedam Experimenta possem, quibus adductus sum, ut credam, particulas Ignis aperti, agentes in quaedam Corpora, reapse associare se cum ipsis posse, & Quantitatem augere. Sed quia non sum adeò certus, Ignem, quando agit in Corpora Vitris inclusa, reali ipsorum Igneorum Corpusculorum per Vitri substantiam trajectione id praestare, ad illud progrediar, quod proximè est exponendum. Possem (inquit Eleutherius) quibusdam te probationibus instruere, quibus, opinor, valdè reddi probabile potest, quod, quando Ignis in Corpus agit immediatè, quaedam Corpusculorum ejus haerere possint usto Corpori, uti haerere videntur in Calce Viva, nisi quod majori numero, magisque permanenter, id ibi contingat.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
