# Chymista scepticus 191

Robert Boyle, Chymista scepticus, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/191

Et, nisi graviores Considerationes tibi exponendae mihi suppeterent, commemorare, in nuperae meae Assertionis patrocinium, particularia quaedam Experimenta possem, quibus adductus sum, ut credam, particulas Ignis aperti, agentes in quaedam Corpora, reapse associare se cum ipsis posse, & Quantitatem augere. Sed, quia non sum adeò certus, Ignem, quando agit in Corpora Vitris inclusa, reali ipsorum Igneorum Corpusculorum per Vitri substantiam trajectione id praestare, ad illud progrediar, quod proximè est exponendum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
