# Chymista scepticus 196

Robert Boyle, Chymista scepticus, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/196

Nullum quippe ex hisce crudum Aurum dissolvebat, (quod tamen Liquor meus facilè praestitit) eoque ipso se novum Compositum manifestabat, saltem ex Spiritu Nitri & Sale Armoniaco constans, (posterius enim in priori dissolutum in Aurum agit) quae nihilominus nulla via cognita possunt separari, proindeque Mixtum Corpus haud censerentur, nisi nos ipsi, ad illud consequendum, diversa Concreta, quorum distinctae Operationes prius erant cognitae, conjungeremus, unaque distillaremus. Atque, ut hac occasione adjiciam Experimentum, Tibi nuper à me promissum, quoniam praesenti instituto nostro potest applicari, indicabo tibi, me, suspicantem Commune Oleum Vitrioli non esse penitus simplicem ejusmodi Liquorem, ut Chymici statuunt, miscuisse illud cum aequali vel dupla quantitate (pluries quippe quam semel Experimentum tentavi) communis Olei Terebinthina, quale scilicet unà cum altero Liquore apud Seplasiarios emebam.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
