Latin
197
Robert Boyle, Chymista scepticus 197
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque sollicitè sper(percuriosum quippè est Experimentum, &nonnihil periculosum) Mixturam in parva Retorta vitrea distillassem, iuataanimitententiam obtinebam (praeter duos Liquutus; quos immiseram) notabilem certae alicujus Substantiae quantitatem quae, circa Retortae collum haerens, seipsam Sulphur prodebat, non modò forti admodum odore Sulphureo, similique colore, sed &eo, quod, carboni imposita, protenus accendebatur, &communis Sulphuris: ad instar urebat. Atque hujus Substantiae etiamnum penes me habeo nonnullas portiunculas, quas, cum visum fuerit, potes à me postulare, atque examinare. Adeò ut ab hoc Experimento deducere possim vel harum Propositionum alteram, vel utramque; Verùm Sulphur posse confici ex duarum ejusmodi Substantiarum, quas Chymici pro Elementaribus habent, quarumque neutra seorsim tale Corpus in te continebat, Conjunctione: vel, Oleum Vitriolis, licet distillatus sit Liquor, parsque habeatur Salini Principii, &Concreti illius, quod eum suppeditat, posse tamen Corpus esse adeò Compositum, ut, panter Salinam ejus partem, Sulphur contineat vulgari Sulphuri simile, quod vix ipsum, simplex &incompositum Corpus pe. .