Latin
197
Robert Boyle, Chymista scepticus 197-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque sollicitè per(percuriosum quippè est Experimentum, &nonnihil periculosum) Mixturam in parva Retorta vitrea distillassem, juxtaanimisententiam obtinebam (praeter duos Liqubres; quos immiseram) notabilem certae alicujus Substantiae quantitatem, quae, circa Retortae collum haerens, seipsam Sulphur prodebat, non modò forti admodum odore Sulphureo, similique colore, sed &eo, quod, carboni imposita, protenus accendebatur, &communis Sulphuris ad instar urebat. Atque hujus Substantiae etiamnum penes me habeo nonnullas portiunculas, quas, cum visum fuerit, potes à me postulare, atque examinate. Adeò ut ab hoc Experimento deducere possim vel harum Propositionum alteram, xel utramque; Verùm Sulphur posse ebnfici ex duarum ejusmodi Substantiarum, quas Chymici pro Elementaribus habent, quarumque neutra seorsim tale Corpus in ie continebat, Conjunctione: vel, Oleum Vitrioli, licet distillatus sit Liquor, parsque habeatur Salini Principii, &Concreti illius, quod eum suppeditat, posse tamen Corpus esse adeò Compositum, ut, phaeter Salinam ejus partem, Sulphur contineat vulgari Sulphuri simile, quod vix ipsum, simplex &incompositum Corpus tmoris.