# Chymista scepticus 197

Robert Boyle, Chymista scepticus, 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/197

Cumque sollicitè sper(percuriosum quippè est Experimentum, & nonnihil periculosum) Mixturam in parva Retorta vitrea distillassem, iuataanimitententiam obtinebam (praeter duos Liquutus; quos immiseram) notabilem certae alicujus Substantiae quantitatem quae, circa Retortae collum haerens, seipsam Sulphur prodebat, non modò forti admodum odore Sulphureo, similique colore, sed & eo, quod, carboni imposita, protenus accendebatur, & communis Sulphuris: ad instar urebat. Atque hujus Substantiae etiamnum penes me habeo nonnullas portiunculas, quas, cum visum fuerit, potes à me postulare, atque examinare. Adeò ut ab hoc Experimento deducere possim vel harum Propositionum alteram, vel utramque; Verùm Sulphur posse confici ex duarum ejusmodi Substantiarum, quas Chymici pro Elementaribus habent, quarumque neutra seorsim tale Corpus in te continebat, Conjunctione: vel, Oleum Vitriolis, licet distillatus sit Liquor, parsque habeatur Salini Principii, & Concreti illius, quod eum suppeditat, posse tamen Corpus esse adeò Compositum, ut, panter Salinam ejus partem, Sulphur contineat vulgari Sulphuri simile, quod vix ipsum, simplex & incompositum Corpus pe. .

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
