# Chymista scepticus 198-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/198-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/198-2

Possem Possem (pergit Canneades) revocare tibi in memoriam, quod suprà ostendi ceu possibile, videlicet, uti plura esse possunt Elementa, quam Quinque, vel sex pita unius Corporis Elementa differre posse ab Elementis alterius: undè sequeretur, ex De- compositorum Corporum Resolutione novi planè ordinis Mixta posse emergere, Elementorum, quae fortè nunquam antè convenerant, Coalitione: Possem, inquam, hoc tibi in mentem revocare, & alia nonnulla secundae huic Gonsiderationi adjicete; sed, temporis inopiam veritus, lubens ea praetermitto, ad Tertiam pergens, quae haec est: Ignem non semper nierè resolvere, vel dividere, sed etiam novo quodam modo posse partes (sive Elementares, sive non) Corporis ab eo dissipati simul miscere, & componere. Hoc adeò est evidens, inquit Carneades, in obviis quibusdam Exemplis, ut non possim non mirari eorum supinitatem, qui id non observarunt. Etenim, cum Lignum in Camino ustum in Fumum & Cineres ab Igne dissipatur, Fumus ille Fuliginem componit, quae tantum abest ut unum sit ex Ligni Principiis, ut (quemadmodum supra notabam) ulteriori Anilysi Quinque vel Sex distinctas Substantiae ex ea possis separare. Et, quod Cineres restitantes spectat, Chymici ipsi nos docent, eos alteriori Ignis gradu in Vitrum indissolubiliter posse uniri.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
