Latin
199
Robert Boyle, Chymista scepticus 199
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm equidem est Amalysia illam, cui Chymici praecipuè superstruunt, non in aprico, sed in Vasis probè clausis institui; attamen, utut sit, Exempla nuper producta inducere te possunt, ut magnoperè suspiceris, Calorem componere aequè ac dissipare Mixtorum Corporum partes posse. Atque, ne dicam, me vidisse factam in clausis etiam Vasibus Vitrificationem, in memoriam tibi revocandum est, Antimonii &Sulphuris Flores Corpora esse valdè Mixta, licet in Vasis clausis ascendant; Vasaque fuisse obturata, in quibus totum Caphurae Corpus sursum erchebam. Cumque objici possit, omnia haec exempla sumi à Corporibus, in sicca, non fluida forma sursùm adactis, uti sunt Liquores impetrari per Distillationem soliti, Respondeo, praeterquam quod possibile est, Corpus à Consistente in Fluidum, vel à Fluido in Consistens mutari, sic ut de reliquo non multum alteretur, uti ex eo patet, quod hyeme, absque ulla Visibilium Ingredientium Additione, vel Separatione, eadem Substantia facilè subitoque in fragilem Glaciem gelatur, vicissimque in Fluidam Aquam degelatur: praeter hoc, inquam, non abs re erit considerare, communem Mercurium ipsum, quem praestantissimi Chymici Corpus Mixtum fatentur, transadigi per Alembicum in pristina Mercuris, proindeque Liquoris, forma posse.