# Chymista scepticus 200

Robert Boyle, Chymista scepticus, 200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/200

Et certe possibile est, Corpora valdè Composita ad constituendum Liquores concurrere: quandoquidem, ne memorem, me comperisse possibile, certi cujusdam Menstrus ope, ipsum Aurum per Retortam etiam moderato Igne, distillare; consideranti est obvium, quod in butyro Antimonii accidit. Illud enim si curatè rectificetur in valdè limpidum Liquorem potest reduci; attamen, si aliquantum aquae purae superinfundas, mox ponderosa & vomitiva Calx praecipitabitur, quae priùs notabilem partem Liquoris constituebat, & reapse tamen (licet praestantes quidam Chymici id Mercuriale statuant) Corpus est Antimoniale, transvectum, & in statu dissolutionis à Sublimati Salibus conservatum, proindeque Compositum; uti tu deprehendes modò curiositas te inducat ad Album hunc pulverem, peritae Reductionis adminiculo, examinandum. Ac, ne existimes, Corpora adeò, ac Sulphuris flores, composita, reduci non posse, ut ad distillatos Liquores constituendum concurrant; atque etiam, ne cum doctis quibusdam Viris, qui non parùm peritiae in Chymicis sibi adscribunt, arbitreris, nullum saltem Corpus Mixtum, nisi Salium corrodentium beneficio, per Alembicum posse transduci, paratus sum tibi ostendere, quando placuerit, inter alios modos transvehendi flores Sulphuris (fortassis possem addere etiam Sulphura Mineralia) nonnullos, in quibus nonnisi Oleaginea Corpora adhibeo ad Liquores Volatiles eliciendum, qui non colore modò, sed (quae nota est multò certior) odore, & quibusdam Operationibus produnt, Sulphuresse trajectum, quod Liquoris partem constituit.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
