Latin
201
Robert Boyle, Chymista scepticus 201
Unproofread scanNot analysed yet
Unum adhuc superest, Elentherie (inquit Carneades) quod tantoperè praesentimeo instituto quadrat, ut, licet id jam antè tetigerim, hac tamen occasione data non possim non idem annotare. Est verò hoc; quod Qualitates vel Accidentia illa, quorum gratia Chymici portionem aliquam Materiae nomine Mercurii, vel alterius alicujus ex ipsorum Principiis, solebant appellare, talia non sunt, quin possibile sit, aequè insignia (ideoque curnon similia?) produci posse ejusmodimutationibus Texturae, aliisque alterationibus, nibus, quales Ignis in exiguis Corporis alicujus partibus potest efficere.