Latin
201
Robert Boyle, Chymista scepticus 201-2
Unproofread scanNot analysed yet
Unum adhuc superest, Elentherie (inquit Carneades) quod tantoperè praesenti meo instituto quadrat, ut, licet id jam antè terigerim, hac tamen occasione data non possim non idem annotare. Est verò hòc; quod Qualitates vel Accidentia illa, quorum gratia Chymici portionem aliquam Materiae nomine Mercurii, vel alterius alicujus ex ipsorum Principiis, solebant appellare, talia non sunt, quin gossibile sit, aequè insignia (ideoque curnon similia?) produci posse ejusmodimutationibus Texturae, aliisque alterationibus, nibus, quales Ignis in exiguis Corporis alicujus partibus potest efficere.