Latin
204
Robert Boyle, Chymista scepticus 204
Unproofread scanNot analysed yet
Naturale Agens, ac Semen: atque Chymicus, qui eo utitur, nonnisi applicat Naturalia Agentia Patientibus, quae hunc in modum sociata, &juxta suas respectivè Naturas operantia, ipsa opus conficiunt: uti Pomi, Pyra, alisve fructus, Productiones sunt Naturales, etiamsi Hottulanus surculum Trunci conserat, compingatque, atque tum irriget, tum pluribus forte aliis modis ad ejus feracitatem contribuat. Sed, ut ad id progrediar, quod dicere institueram, Observabis mecum, Eleutherie, Qualitates, ut jam semel tibi dixi, satis levidenses sufficere, quae Principium Chymicum denominent. Quando enim Compositi Corporis Anatomen ad Ignem instituunt, si Substantiam consequantur inflammabilem, eaque cum Aqua misceri neget, protinus Sulphur appellant; quod sapidum est &in Aqua dissolubile, pro sale habendum, quidquid est fixum, &indissolubile in Aqua, id Terram vocitant. Ac in eo eram, ut adjicerem, quamcunque Substantiam volatilem ignorant quid sit, ne dicam, quidquid ipsis placuerit, id Mercurium nuncupant.