# Chymista scepticus 205

Robert Boyle, Chymista scepticus, 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/205

Verùm, has Qualitates produci aliter posse, quam ab iis Agentibus, quae Seminalia vocant, vel pertinere posse ad Compositae naturae Corpora, ostendi inter alia exempla potest in Vitro ex Cineribus formato, ubi pungentissimi Saporis Sal Alcalizatum, Terrae junctum, insipidum evadit, cumque ea Corpus constituit; quod, licet etiam siccum, fixum, & in Aqua indissolubile, manifestè tamen Mixtum Corpus est, & tale ab ipso Igne effectum. Ac memini, in rem nostram praesentem, Helenontium, inter alia Medicamenta ab ipso laudata, tradere brevem Processum, in quo, licet praescripta Praxin spectantia nonnisi obscurè innuantur, caula tamen (mihi quidem) subest, Processui fidem non abrogandi, ulla facta circa remedii, beneficio ejus parandi, virtutes affirmatione, vel negatione. QuanHeldo (inquit ille) Oleam Cinnamomi, &c mont. suo Sali Alcali miscetur absque omni Aqua, pag. trium Mensium artificiosa occultaque cir-412. culatione, totum in Salem volatilem commutatum est, verò essentiam sui simplicis in nobis exprimit, & usque in prima nostri constitutiva sese ingerit. Non dissimilem Processum docet alio loco; undè, si supponamus ipsum vera loqui, arguam, quod, cum Ignis ope produci Substantia queat, aequè Salina, & Volatilis, ac est Sal Cornu Cervi, Sanguinis, &c.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
