Latin
206
Robert Boyle, Chymista scepticus 206
Unproofread scanNot analysed yet
quae Elementaria habentur; &cum Sal hoc Volatile revera sit compositum ex Oleo Chymico, &Sale fixo, quorum alterum redditum est Volatile ab altero, &utrumque Ignis adminiculo associatum; justa sit causa suspicandi, alias Substantias, ad Corporum dissipationem Igne factam emergentes, nova esse posse genera Mixtorum, &ex Substantiis discrepantis Naturae consistere. Ac particulatim suspicatus interdumfui, quod, cum Salia Volatilia Cornu Cervi, Sanguinis, &c. sint fugacia &gravi admodùm odore imbuta, vel Chymici omnes odores Sulphuri per errorem adscribant, vel quod ejusmodi Salia ex Oleosis quibusdam partibus constent cum Salinis probè incorporatis. Atque similem etiam feci conjecturam circa Spiritum. Aceti, quem licet Chymici existiment. unum esse ex Corporis istius Principiis, ac licet, cum sit Spiritus acidus, videatur multò minus, quam Salia Volatilia, Sulphuribus cognatus, attamen, ne quidquam dicam de penetrante ejus odore, quem nescio quam congruè Chymici deducere volunt à Sale, miror, ipsos id non observasse, quod Tyrocinium ipsorum Chymicum nos docet de Sacchari Saturni Distillatione, ex quo Begninus asserit, se, praeter eximium Spiritum, non minus quam duplex Oleum distillasse: alterum coloris sanguinei, &ponderosum; alterum Spiritus superficiei innatans, colorisque flari; cujus partem aliquam se inquit penes se asservasse, ad rei, quam tradit, veritatem comprobandam.