# Chymista scepticus 207

Robert Boyle, Chymista scepticus, 207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/207

Ac licet non recorder, me duo distincta Olea à Saccharo Saturni obtinuisse, ipsum tamen, licet distillatum fine additamento, aliquid Olei largiri, Experientiae meae non refragatur. Novi, Chymicos lubentes causaturos, haec Olea non esse nisi Sulphur Plumbi Volatile redditum; argumento forsan exinde ducto, quod Beguimus refert, quod, distillatione finita, Caput Mortuum valdè nigrum, & (ut ipse loquitur) nullius momenti reperies, quasi Corpus, vel praecipua saltem Metalli ipsius pars Distillatione per Alembicum esset transvecta. Verum cum tu perinde noveris, ac ego, Saccharum Saturni esse genus quoddam Magisteria, paratum duntaxat caleinando Plumbum per se, dissolvendo illud in Aceto distillato, & solutionem ad Crystallos reducendo; si tibi nartare vacaret, quam discrepare, examine facto, deprehenderim Caput mortuum, adeò vilipensum à Beguino, ab eo, quod ipse describit, te credo habiturum minus probabilem conjecturam propositam, quam harum trium unam, alteramve; vel scilicet, quod hoc Oleum prius concurrebat ad Spiritum Aceti constituendum, adeoque quod illud, quod habetur pro Principio Chymico, ulterius adhuc in distinctas Substantias possit resolvi, vel quod quaedam partes Spiritus una cum nonnullis Plumbi partibus Chymicum Oleum possint constituere, quod proinde, licet habeatur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
