# Chymista scepticus 210

Robert Boyle, Chymista scepticus, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/210

Ostendere etiam tibi possem, Corpora, undè seorsum nihil, quod sit combustibile, obtineri Chymici queunt, posse, facta invicem associatione, Ignisque adminiculo, Substantiam inflammabilem suppeditare: & vicissim, possibile est, Corpus aliquod esse inflammabile, ex quo Principium Ingrediensve inflammabile separare, quemvis vulgarem Chymicum, & fortassè quemvis alium, vehementer fatigaret. Quare, cum Chymicorum Principia suam possint Denominationem sortiri à Qualitatibus, quas produci, saepè non est supra Artis, neque semper est supra Ignis vires: & cum ejusmodi Qualitates reperiri in Corporibus possint, quae adeò in aliis Qualitatibus à se invicem discrepant, ut admittere opus non sit, ea in pura & simplici illa Natura convenire, quam Principia, ut talia reverâ sint, habeant necessum est, justae suspicioni locus est, multas Ignis Productiones, quae à Chymicis, cen Concretis illas suppeditantis, Principia, nobis ostenduntur, esse posse nonnisi nova genera Mixtorum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
