# Chymista scepticus 212

Robert Boyle, Chymista scepticus, 212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/212

Vel enim dicant, necessum est, cum Paracelso, (contra tamen proprias ipsorum concessiones juxta, ac Experientiam) etiam haec ipsa esse composita ex Tribus Primis, quorum ne ullum quidem ab utrovis caeterorum. possunt separare; vel fateri eos oportet, duo ex vastifsimis hujus subcoelestis Mundi Corporibus, Terram & Aquam, esse neutrum eorum ex Tribus Primis compositum; proindeque illa tria non esse Universalia & Adaequata Ingredientia nec omnium Corporum sublunarium, nec etiam omnium Corporum Mixtorum. Satis novi, primarios horum Chymieorum obtendere, quod, licet Distinctae Substantiae, in quas ipsi Mixta Corpora, mediante Igne, dispescunt, non sint purae, & homogeneae; attamen cum quatuor Elementa, in quae Aristotelici volunt talia Corpora, ejusdem Agentis adminiculo, resolvi, ne quidem ipsa sint Simplicia, ut ipsimet fatentur, perinde concedi Chymicis potest, hac ut vocent Principia, ac Peripateticis, illa ut Elementa app pellent; quoniam utrobique nominis impositio nonnisi praedominio nititur istius, Elementi, cujus nomen ipsi adscribitur, Nec inficias ibo, hoc Chymicorum Atgumentum non malè ferire Aristotelicos.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
