# Chymista scepticus 216

Robert Boyle, Chymista scepticus, 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/216

Verum (ne repetam quae jam fusius disserui) nunc notabo, non esse adeò necessariam sequelam, quod, qui a Ignis Productio aliquid habet cum grandioribus Materiae Sublunaris Motibus affine, idcircò ejusdem utraque sint Naturae, idemque Nomen mereantur; non enim allubescit Chymicis, Flammam portionem haberi Elementi Ignis, quamvis calida, sicca, & activa sit, quod aliis aliquot Qualitatibus careat, ad Naturam Elementaris Ignis pertinentibus. Nec concedere Peripateticis volunt, ut cineres, calcemve vivam, Terram vocent, variis inter ea similitudinibus non obstantibus, eo quod non sint insipida, qualis Terra Elementaris esse debet.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
