# Chymista scepticus 218-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/218-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/218-2

Ac ne (Eleutherie) existimes, me tam rigidè cum ipsis agere, quia dubito has Ignis Productiones habere pro talibus, quales Chymici eas haberi volunt, eo nomine, quod aliquam cum illis habeant affinitatem; nonnihil, quaeso, mecum expendas, quod, quandoquidem Elementum Principiumve debet esse perfectè similare & Homogeneum, nulla sit justa causa, cur Corpori proposito Nomen imponam hujus vel illius Elementi, Principiive, quia similitudinem cum eo habet in obvia quadam Qualitate potius; quam ut nomen illud ipsi negem ob diversas alias Qualitates, in quibus proposita Corpora o sunt dissimilia: & dummodò consideres, quam levidenses & facilè producibiles qualitates illae sint, quae sufficiunt, ut jam pluries observavi, ad denominandum Principium Chymicum, Elementamve; meam, spero, circumspectionem nec exemplo, nec alias Ratione destitui existimabis. Videmus enim, Chymicos concedere nolle Aristotelicis, salem in Cineribus appellandum esse Terram, quamvis Salina & Terrea pars pondere, siccitate, fixitudine, &c. conveniant, ideò duntaxat, quod alterum est sapidum, & in Aqua dissolubile, alterum non.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
