Latin
221
Robert Boyle, Chymista scepticus 221
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hinc etiam, in transitu, percipies, praeter rationem non esse, Chymicorum Argumentandi modo diffidere, quandò ostendere nobis non valentes, ejusmodi Liquorem (exempli causa) esse merè Salinum, probant, saltem Sal esse Principium in eo valdè praedominans, eo quod allata Substantia vehementi sapore sit praedita, omnis autem sapor à Sele oriatur; cum isti Spiritus, quales sunt Spiritus Tartari, Spiritus Cornu Cervi, &similes, qui Mercurii censentur Corporum, undè eliciuntur, manifestò forti penetrantique sapore polleant; qualem etiam (uti supra notabam) Spiritus Buxi, &c. habet, etiam postquam acidus Liquor, qui ad eum componendum concurrebat, ab eo fuit separatus. Et sanè, si sapidum non pertinet ad Spiritum, vel Mercuriale Principium Vegetabilium, &Animalium, vix novi, quo pacto ab eorum Phlegmate sit discriminandum, cum inflammabilitatis absentia sit ab eorum Sulphure distinguendum: quodipsum aliud mihi Exemplum suggerit, quo probem, quam parum accurata sit in praesenti nostro Casu doctrina Chymicorum, cum non modò Spiritus Vegetabilium, &Animalium, sed &Olea eorum vehementi admodùm sapore sint praedita; quod ille, qui vel delibaverit Chymicum Oleum Cinnamomi, vel Cariophyllorum, vel etiam Terebinthinae, mox suo malo sentiet.