Latin
223
Robert Boyle, Chymista scepticus 223-2
Unproofread scanNot analysed yet
Generalibus hisce (continuat Carneades) ita in antecessum expositis, eò melius contemplari licebit Dissimilitudinem quam observator attentus, nec praeoccupatus, notare potest in unoquoque Corporum genere, quae Chymici Salia, vel Sulphura, vel Mercarios Concretorum, quae largiuntur ipsa, solent vocare, ac si omnia Naturae simplicitatem identitatemque haberent; cum Salia, si omnia essent Elementaria, tam exiguam discrepantiam ac purae simplicisque aquae Guttae, essent habitura. Notum est, &Chymicos, &Medicos, fixis Corporum calcinatorum Salibus virtutes Concretorum suorum, proindeque operationes valdè discrepantes, adscribere. Ita Alcali Absynthis in Ventriculi Cachexiis plurimum laudatur; Euphragiae, pro imbecillitate visus; atque illud Gaajaci (cujus magna copia nonnisi parum admodum Salis largitur) non modò celebratur in Morbis Venereis, sed &creditur peculiari vi purgante pollere: quod tamen mihi hactenus defuit occasio experiundi.