# Chymista scepticus 224

Robert Boyle, Chymista scepticus, 224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/224

Ac licet (fateor) diu menti insederit, Salia haec Alcalizata, maximam partem, valdè sibi invicem esse affinia, parumque de concretorum, undè separata fuerunt, proprietatibus retinere; attamen animum inducens studiosè observare, possemne ullas à Generali hac observatione Exceptiones invenire, in Officina vitraria observavi, interdum Materiam Vitream, sive Ingredientium colliquatorum Massam, quam insufflando in diversarum figurarum vasa effigiant, Colorem diversum admodùm, & discrepantem nonnihil Texturam ab eo, quod suetum erat, obtinuisse: sciscitatusque, possetne horum Accidentium causa à peculiari Salis fixi, ad arenam liquandam adhibiti, natura derivari, percepi, peritiores Opifices Casus hosce insolitos Cineribus certi cujusdam generis Ligni vendicare, facta scilicet observatione, rudius Vitri genus, nuper à me memoratum, crebrò, quandò ejusmodi Cineres adhibuissent, produci; quibus proinde, uti verentur; dummodò in antecessum in eos animum adverterent. Memini etiam, cum Vir quidam industrius, mihi familiaris, ingentem emerat Nicotiana caulium quantitatem, ad Sal fixum indè parandum, me curiositate ductum observandi, Plantane illa Exotica, quae adeò abundat Sale Volatili, peculiare genus Alcali largiretur; ac me juvabat reperire, in ejus Lixivio non esse necessarium, ut fieri consuevit, Liquorem omnem evaporare, ad Calcem Salinam impetrandum, constantem, Calcis in Aëre libero extinctae ad instar, ex minutorum Corpusculorum, promiscuas figuras obtinentium, congerie; Sal vero fixum in Crystallos figuratos abibat, haud secus fere ac Nitrum, vel Sal Armontacum, aliaque Salia non calcinata facere solent.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
