Latin
227
Robert Boyle, Chymista scepticus 227
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamvis, ut nuper tibi dicebam, rarò ullam, quoad virtutes Medicas, in plurium Vegetabilium fixis Salibus differentiam invenerim, proindeque suspicatus fuerim, maximam partem horum Salium Volatilium, adeò sibi invicem odore, sapore, &fugacitate affinium, parum duntaxat, si ullatenus, in Proprietatibus eorum Medicis discrepare: uti equidem ea deprehendi generaliter convenire in earum pluribus, (in eo quippe, quod nonnihil sint Diaphoretica, &valdè Deoppilativa) at tamen memini, Helmontium alicubi nobis tradere, Hanc esse inter Spiritum Urinae &Spiritum sanguinis humani differentiam, quod prior non curat Epilepsiam, posterior curat. De efficacia etiam Salis Communis Succini contra eundem morbum in infantibus (in adultis quippe non est specificum) alibi erit locus apud te disserendi. Et quando mecum reputo, ad Salia haec Volatilla obtinendum (inprimis Sal Urinae) non adeò dissipantem vim Ignis requiri, qualis ad ea Salia impetrandum exigitur, quae per incinerationem sunt paranda, eò magis ad statuendum allicior, ipsa à se invicem posse differre, proindeque à simplicitate Elementari recedere. Ac si tibi ostendere hic possem, quid Dominus Boylo circa varias.