Latin
228
Robert Boyle, Chymista scepticus 228-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si tibi ostendere hic possem, quid Dominus Boyle circa varias Chymicas distinctiones Salium observavit, mox dignosceres, non modò Chymicos insolitam sumere sibi libertatem Concreta Salia appellandi, quae, juxta suas ipsorum regulas, ut Corpora valdè Composita spectanda sunt. Sed, inter ipsissima illa Salia, quae videntur Elementaria, quia facta Corporum, ea suppeditantium, Analysi producta sunt, non modò esse visibilem Disparitatem, sed, loquendo cum Vulgo, manifestam Antipathiam, sive Contrarietatem: uti in ebullitione patet, &sibilo, consequi solito, quando Acidus Spiritus Vitrioli, exempli causa, cineribus clavellatis, vel Sali Tartari affunditur. Et mihi copiam dari petam ab ingenuo hoc viro (inquit Carneades, oculos in me conjiciens) apud te observandi ex quibusdam Manuscriptorum ejus, speciatim iis, in quibus de nonnullis praeparationibus Urinae tractat, quod non tantum unum idemque Corpus habere posfit duo Salia naturae contrariae, adducto, in hujus rei probationem, Spiritus &Alcali Nitri exemplo; sed quod ab uno eodemque Corpore, sine ullo additamento, Tria differentia &visibilia Salia possint obtineri. Tradit enim, se in Urina observasse non modò Sal Volatile &ystallinum, &Sal fixum, sed &gen nuis nus quoddam Salis Armoniaci, vel ejusmodi Sal, quod in Salis forma sublimabatur, ideoque fixum non erat, attamen ab illa fugacitate, quam habet Sal. Volatile, (à quo etiam alio nomine discrepabat) longè aberat.