Latin
229
Robert Boyle, Chymista scepticus 229
Unproofread scanNot analysed yet
Tradit enim, se in Urina observasse non modò Sal Volatile &Crystallinum, &Sal fixum, sed &genus quoddam Salis Armoniaci, vel ejusmodi Sal, quod in Salis forma sublimabatur, ideoque fixum non erat, attamen ab illa fugacitate, quam habet Sal. Volatile, (à quo etiam alio nomine discrenabat) longè aberat. Suspicatus equidem tui, esse hoc posse Sal Armoniacum satis propriè sic dictum: quippè ex Volatili Sale Urinae, &ejusdem Liquoris Sale fixo, (quod, ut notabam, Sali marino non est dissimile) compositum, at idipsum manifestam arguit inter Salia illa differentiam, cum ejusmodi Sal Volatile non ita se soleat cum communi Alcali unire, sed in Calore ab eo avolare. Atque hac occasione memini, me, ut quorundam amicorum meorum oculis discrimen inter fixum &volatile Sal (ejusdem Concreti Ligni, intercedens, subjicerem, sequens Experimentum excogitasse. Vulgare sublimatum Venetum capiebam, ac de eo, quantum commodè potui, in Aqua limpida dissolvebam; tum Sale Cinerum ligni, per affusam aquam calidam dissoluto, Aquam filtrabam, &quamprimum Lixivium acrimonia sua satis pungere linguam comperi, in usum seponebam: dehinc, cum in prioris solutionis sublimati partem, tantillum dissoluti hujus ex ligno Salis fixi stillatim affunderem, Liquores protinus in colorem Aurantium mutabantur; at in alteram limpidae sublimati solutionis partem cum nonnihil Salis ligni Volatilis (quod in Spiritu Fuliginis abundat) affunderem, Liquor confestim, lactis ferè ad instar, albescebat, &,interjecto aliquo temporis spatio, sedimentum album, uti alter Liquor flavum, ad fundum agebat.