# Chymista scepticus 231-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/231-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/231-2

Ac nota res est, Oleum Cinamomi, Oleumque Cariophyllorum (quod & in aliquot Lignorum Oleis observavi) ad fundum Aquae demergi; cum Olea Nucum Myristicarum, aliorumque complurium Vegetabilium, ei supernatent. Oleum (abusivè dictum Spiritus) Rosarum, Aquae in Butyri albi forma innatat, quod non memini me in ullo alio Oleo, per Alembicum distillato, observasse. Est tamen via (non hic monstranda) qua vidi illud in aliorum Oleorum Aromaticorum forma transduci, cum delectatione juxta & admiratione spectantium. In Oleo seminum Anisi, quod & cum, & sine Fermentatione elicui, observavi totum Olei Corpus in loco frigidiusculo in consistentiam & speciem Butyri albi spissescere, quod tantilli caloris ministerio priorem Liquiditatem rursùs induebat. In Oleo Olivarum, in Retorta distillato, itidem pluries spontaneam in Excipulo Coagulationem conspexi: ejusque ita congelati partem aliquam apud me asservo, quae odore pollet tantoperè penetranti, ac si Nares approximantes esset perforatura. Similem Odorem pungentem in distillato communis Saponis Oleo notavi, quod, à Minio per Alembicum transadactum, stupendae acrimoniae Oleum nuper largiebatur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
