# Chymista scepticus 232

Robert Boyle, Chymista scepticus, 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/232

Ac hospitem omninò in scriptis & praeparationibus Chymicorum eum esse oportet, qui in Oleis, quae ex Vegetabilibus & Animalibus distillant, insigne & obvium discrimen non viderit. Imò adjicere ausim, Eleutherie (quod Paradoxo fortassis affine arbitraberis) posse interdum ex uno eodemque Animali, vel Vegetabili, Olea, naturis manifestò discrepantibus praedita, elici. Quam in rem non insistam Oleis illis innatantibus, & subsidentibus, quae interdum Spiritui Guajaci innatare, inque eo submergi observavi, quod & in nonnullis aliis Vegetabilibus, intenso & duranti Igne distillatis, contingit: neque immorabor Observationi alibi traditae de diversis & non miscibilibus Oleis, ex sanguine humano, Spiritus Vini ope diu fermentato & digesto, nobis suppeditatis; cum haec Oleorum genera, quod ea omnia intensè colorata & adusta sint, videri possint consistentia & pondere praecipua discrepare.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
