Latin
233
Robert Boyle, Chymista scepticus 233
Unproofread scanNot analysed yet
Verumenimverò Experimentum, quod ex hac differentia ejusdem Vegetabilis Oleorum ad Oenlum (ut ajunt) patrare excogitabam, hoc erat, quod sequitur. Cepi libram unum seminum Anisi, eaque, rudius contusa, amplae admodum Retortae Vitreae, aqua limpida ferè adimpletae, immittenda curavi; hacque Retorta Furno arenae imposita, Ignem valdè lenem accendi primo die jussi, &magnam partem secundi, donec Aqua distillata esset magna ex parte, &secum maximam saltem Volatilis &Aromatici Olei Seminum partem transvexisset. Tumque, intensiori Igne facto, &Recorta mutata, praeter Spiritum Empyreumaticum, adusti Olei copiam aliquam impetravi, cujus pauxillum Spiritui innatabat, reliquum verò ponderosius erat, nec facilè ab ipso separabile. Cumque haec Olea valdè essent opaca, Ignemque (ut Chymici loquuntur) tam vehementer olerent, ut eorum odor Vegetabilia, undè extracta erant, non proderet; alterum Oleum Aromaticum genuino Concreti odore &sapore erat instructum, ac, in Butyrum album spontè se coagulans, verum que, ut esse oportet Principia, mihi concedant necesse est, ut propriis Sensibus, ipsorumque confessionibus, patius quam nudis eorum Assertionibus, fidem habeam.