# Chymista scepticus 237

Robert Boyle, Chymista scepticus, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/237

Quin imò, quod fortè mirum tibi videbitur, eodem Oleo Terebinthinae solo crudum Antimonium, subtiliter pulverisatum, facilè satis in sanguinei coloris Balsamum dissolvi, cujus virtute forsan insignia quaedam. in Chirurgia poterunt praestari. Ac, si nunc requireretur, possem tibi alia Corpora (qualia fortè non suspicareris) nominare, in quae per certa quaedam Olea Chymica agere potui. Verum, ulterioris digressionis loco, hunc usum ab Exemplo memorato eliciam, Non esse improbabile, Spiritum Vini, qui pungenti suo sapore, & aliis nonnullis Qualitatibus, quae id fortius arguunt (inprimis sua, juxta Helmontium, in Alcali & Aquam Reductibilitate) aequè videtur esse Salinae ac Sulphureae Naturae, satis aptum supponi posse substantias Dissolvendo, quae non sunt Sulphura merè Elementaria, quamvis fortè partibus, iis affinibus, possint abundare, Reperio quippe, Spiritum Vini dissolvere Gummi Lacca, Benzoni, & Resinosas partes Iallapi, & ipsius etiam Guajaci; undè sat causae est suspicandi, ipsum ab Aromatibus, Herbis, aliisque minus compactis Vegetabilibus, Substantias, quae perfecta Sulphura non sunt, sed mixta Corpora, posse extrahere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
