Latin
239
Robert Boyle, Chymista scepticus 239
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, ut ad Olea nostra Chymica revertamur, ponamus, exacte pura ea esse; arbitror tamen, ipsa, optimè Spiritus Vini ad instar, nonnisi magis inflammabilia &deflagrabilia fore; ideoque, quandoquidem Olaum solo Igne immediatè potest in flammam converti, quae est res naturae admodum ab ca discrepantis: Rogabo, quamodò hoc Oleum Corpus esse Primigenium, &incorruptibile, possit, qualia multi Chymici sua Principia esse staruunt; cum ulterius resolvi in flammam queas, quae sive sit, siue non sit Elementi Ignia portio, ut Aristotalicare aliquis concludaret, est profectò res quaedam naturae admodum ab Oleo Chymico differtatis, cum urat, &luceat, &celeriter sursum furatur: quorum nullum ab Oleo Chymico parratur, quamdiu tale manet.