# Chymista scepticus 24

Robert Boyle, Chymista scepticus, OUPNIMVCIOIPMESICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/24

In Themistis quippe resoluto ligno, inque aliis per ignem dissipatis & alteratis corporibus, apparet, & fatetur ipse, ex Concreto illa fieri, quae ipse Elementarem Ignem & Aquam esse existimat; non verò apparet, Concretum ex Igne & Aqua factum fuisse. Nec vel ipse, vel quisquam alius, quantum quidem ego scio, ipsius opinioni addictus, hactenus probavit, obtineri per ignem à corpore mihil posse, quod non in eodem praextiterit. Ad hanc inexspectatam objectionem non Themistius modo, sed & caeteri, qui in consortio erant, haud parum attoniti videbantur; sed, interjecto aliquo spatio, Philoponam suam aequè, ac Aristotelis sententiam ista objectione peti intelligens, Haud equidem (Carneadi ait) alio consilio hanc Difficultatem, ne dicam Cavillam, quam in exercitium ingenii, non vero ex ponderis, quod ei insit, opinione, pores in medium afferre: quomodo enim separari illud à re aliqua potest, quod in ea non extiterit? Quando, exempli causa, Artis Separatoriae peritus Aurum & Plumbum miscet, hancque mixturam in Testa violentiae ignis exponens, hac ratione eam in purum fulgensque Aurum, atque Plumbum dissociat (quod Plumbum, una cum Auri scoriis secretum, Auri Lithargyrum vocatur) potestne quis, qui duas hasce substantias, adeò discrepantes, à Massa separatas videt, ambigere, eas in eadem, priusquam igni committerentur, Praeextitisse Admitterem (regerebat Carn.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
