# Chymista scepticus 240

Robert Boyle, Chymista scepticus, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/240

Et si quis objiceret, dissipatas flammantis hujus Olei partes capi posse, inque Oleum & Sulphur recolligi, sciscitabor, Quis Chymicus comparet, qui id unquam praestiterit? Atque, ne examinem, possitne hinc aequè benè dici, Sulphur non esse nisi Ignem compactum, ac, Ignem non esse nisi Sulphur diffusum, perpendendum tibi relinquam, hinene argui possit, nec Ignem, nec Sulphur, Primitiva, & interitus expertia Corpora esse: atque ulterius observabo, saltem hinc patere, portionem aliquam Materiae posse, absque eo, ut cum novis Ingredientibus componatur, mediante Texturae & Motus minutarum ejus partium mutatione, facilè, Ignis adminiculo, novis Qualitatibus imbui, magis ab iis, quas antea possidebat, discrepantibus, quam sunt illae, quae discriminandis à se invicem Chymicorum Principiis sufficiunt. Proximo loco nobis est considerandum, Utrum, in Mixtorum Corporum Anatomia, id, quod Chymici partem eorum Mercurialem nuncupant, sit incompositum, an minus. At, ut verum tibi dicam, licet Chymici affirment unanimes, Resolutiones ipsorum Principium prodere, quod Mercurium vocant; reperio tamen, ipsos de eo Descriptiones tradere adeò discrepantes, & aenigmaticas, ut ego, quem fateri non pudet, me sine mente sonos assequi non posse, testari tenear, me quid sibi velint ignorare.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
