# Chymista scepticus 245

Robert Boyle, Chymista scepticus, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/245

Si (inquit Clentherim) praesumere auderem, rem eandem habitum iri perspicuum à me, & illis, qui obscuras ejusmodi dictiones deamant, quales tu in Chymicis reprehendis, perpendendum proponerem utrum, cum Principium Merenraule, quod oritur ex distillatione, distinctum ab ejusdem Concreti Sale & Sulphure unanimiter asseratur, id appellari non queat Corporis Mercuritas: quod, licet in Distillatione, quemadmodum Phlegma, & Sulphur, astendat, nec insipidum est ut prius, nec inflammabile ut posterius. Ac propterea ego Mercurii Nomini, nimis abusivè ei imposito, magis clarum familiaremque Appellationem Spiritus substituerem, quae etiam valde apud hodiernos Chymicos ipsos nunc obtinet, quamvis non tam distinctam, ut par erat, explitationem nobis dederint, quid illud sit, quod quod possit mixti Corporis Spiritus appellari.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
