Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 25
Unproofread scanNot analysed yet
)Argumentum tuum aliquid probare, si, quem, admodum Separatores capere prius et Plumbum &Aurum ad Massam, de qua loquimur, conflandam videmus, similiter Naturam conspiceremus Elementi Ignis, quod nescio quot leucarum abhinc millibus orbi Lunae contiguum haerere imaginantur, particulam avellere, ac certae singulorum ex tribus reliquis Elementis quantitati miscere, ad mixtum quodvis corpus componendum; quo iterum soluto, Ignis Ignem, Terramque, &caetera nobis exhibet. Et addere mihi liceat, Philopone, ut ratiocinatio tua cogat, probandum prius esse, Ignem duntaxat se jungere Ingredienria Elementaria, non verò ullo alio modo alterare. Alioqui enim obvium est, Corpora praebere posse substantias, quae in iis non praeexistebant; uti caro, diu nimis asservata, producit termites, &caseus annosus galbas, quae à te affirmari haud crediderim ingredi corporum istorum constitutionem.