Latin
250
Robert Boyle, Chymista scepticus 250
Unproofread scanNot analysed yet
At, si Paracelsus semper adeò sibi ipsi congruenter scriberet, ut opinio ejus fidenter colligi possit ex unoquoque Scriptorum ejus loco, ubi eam videtur exprimere, securus tibi dicere possem, ipsum in genere ei patrocinari, quod Ego in quarta meaprimaria Consideratione tradidi, &in particulari auctorem mihi esse suspicionis, quam foveo; esse nempe posse in Metallinis &Mineralibus Salibus differentiam, aequè ac eam in aliorum Corporum Salibus est reperire. Etenim Salphar (inquit) altud in Auro, aliud in Argento, aliud in Ferro, aliud in Plumbo Stanno, &c. sic. aliud in Sapphiro, aliud in Smaragdo, aliud in Rubino, Chrysolitho, Amethysto, Magnete, &c. rtem aliud in Lapidibus, Silice, Salibus, Fontibus, &c. Nec vero rot Sulphura tantum, sed &totidem Salia; Sal aliud in Metallis, aliud in Gemmis,