# Chymista scepticus 252

Robert Boyle, Chymista scepticus, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/252

Deprehendi enim, quasdam Terras, Distillationis adminiculo, Liquorem largiri, valdè admodùm ab inodoro insipidove distantem: estque nota Observatio, quam plurima Terrae pinguioris genera à pluviae injuriis praemunita, atque à seipsa in productione Vegetabilium absumenda praepedita, progressu temporis Nitro impraegnata inveniri. At reminisci me oportet, Aquam, & Terras, de quibus hic mihi loquendum, istiusmodi esse, quales à Corporibus mixtis, Ignis beneficio separantur; ideoque, ut sermonem meum ad tales restringam, tibi referam, videre nos Phlegma Vitrioli (exempli ergo) potens admodùm esse contra Ustiones remedium; celebremque & expertum Medicum novi, cujus id est à suspicione immune (ipso mihi fatente) Arcanum ad duros obstinatosque tumores discuriendum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
