# Chymista scepticus 254

Robert Boyle, Chymista scepticus, 254. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/254

Cineres Lignorum, omni Sale orbati, & Cineres Ossium, Calcinatumve Cornu Cervi, quae ab Auri Sepatatoribus, ad Testes probatrices (sive Cineritia) conficiendum, ceu maximè à Salibus libera, seligantur, videntur dissimilia: quique horum Cinerum alterutrum cum vulgari Calce, multoque magis cum Talco calcinato (licet affusione Aquae sint exquisitè edulcatae) contulerit, fortè causam subesse videbit, eas nonnihil esse discrepantis naturae arbitrari. Atque in Colconhare patet, exactissimum Calcinationem, exquisita dulcificatione exceptam, non semper Corpus residuum in Terram Elementarem reducere, postquam enim Sal (sive Vitriolum, si Calcinatio nimis fuerit languida) è Calcorbure est extractum, residuum non est Terra, sed Corpus mixtum, viribus Medicis (docente me Experientia) locuples, quodque Angelas Sala in AEs ductile ex parte redigi posse affirmat; quod ego valdè probabile judico: licet enim, cum ego Experimentis super Colcothare faciendis occupabat, Furno destituerer, qui Calorem satis intensum ad talem Calcem in fusionem reducendam edere valuerit; conjectans tamen, quod, si Coleothax isto abundaret Mee Metallo, id Aquae Fortis scrutinio depromptum iri, aliquid dulcificati Colcotharis isti menstruo immisi, deprehendique Liquorem, prout exspectabam, mox colore adeò intenso imbutum, ac si ordinaria Aeris solatio fuisset.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
