# Chymista scepticus 257

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMISTAE SCEPTICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/257

Ideoque nec obfirmatè negabo vel ejus, quod hi Artifices promittunt, possibilitatem, vel meum ad ullam probam illationem, quae ex ipsorum praestitis erui possit, Assensum (utut Conjecturis meis exitialem:) sed permittes simul, ut tibi dicam, quod, cum ejusmodi promissa soleant (pluries id me docente Experientia) multò facilius dari, quam praestari à Chymicis, mihi cohibendam esse ab eorum Assertionibus fidem, donec ipsorum Experimenta eam exegerint, meque tam facilem esse non debere, ut in antecessum exspectem effectum verisimilitudine carens, quod rationibus fortioribus, quam hactenus allegatis, non sit munitum. Praeterquam quod ex iis, quae ab his Artificibus intellexi, nondum reperi, quod, licet obtendant, diversas illas Substantias, in quas Ignis Concretum dispescuit, ad exquisitam Simplicitatem reducere, etiam sibi sumant; posse se, Ignis ope, omnia Concreta, Mineralia, aliaque, in eundem Distinctarum Substantiarum Numerum reducere. Atque interim non possum non improbabile censere, ipsos reapse posse tot differentia Corpora ex Auro (verbi causa) vel Osteocolla separare, ac nos ex Vino vel Vitriolo possumus; vel Mercurium (exempli gratia) Auri Saturnive naturae omninò ejusdem fore cum Mercurio Cornu Cervi; atque Sulphur. Antimonii nonnisi numerice à distillato Butyro seu Oleo Rosarum discrepaturum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
