# Chymista scepticus 258

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMISTAE SCEPTICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/258

Sed ponas (ait Elrurberius) te inventurum Chymicos, qui tibi concederent, Terram, & Aquam Mixtorum Corporum Principiis annumerare, atque non refragantes, Ambiguum Mercurii nomen in nomen Spiritus, ceu magis intelligibile, mutare, Principia proinde Corporum Compositorum Quinque constituerent; nonnisi tigoris aliquid subesse putares, Opinionem tam verisimilem eo duntaxat nomine rejicere, quod Quinque illae Substantiae, in quas Ignis Mixta Corpora dividit, non sint exactè pura, & Homogenea? Me quod spectat (pergit Elentherma) non possum non aliquantum mirari, si Opinio haec vera non sit, rem tam fortunato cadere, ut tanta Corporum Varietas, Ignis adminiculo, in Quinque praecisè distinctas Substantias resolvatur, quae tam parum ab iis Corporibus, quae ipsorum nomina gerunt, differentes, tam plausibiliter Oleum, Sulphur, Sal, Aqua, & Terra possunt appellari. Opinio illa, quam tu nunc in medium adfers (respondet Carneades) cum sit alia ab ista, quam susceperam examinandam, mihi non est opus, ut hoc tempore à me discutiatur; nec mihi tempus nunc suppeteret, idipsum, ut per est, perficiendi.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
