# Chymista scepticus 259

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMISTAE SCEPTICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/259

Quare tantum in genere tibi dicam, quod, quamvis hanc opinionem, quibusdam nominibus, magis defendi posse existimem, quam quae est Vulgarium Chymicorum; sat facilè tamen ex supra dictis cognoveris quid de ea sentiendum: cum plures ex Objectionibus, adversus Vulgarem Chymieorum doctrinam structis, formani etiam non facta magna alteratione contra hanc Hypothesin posse videantur. Etenim, praeterquam quod haec Doctrina aequè at altera pro concesso sumit (quod non est probatu facilè) Ignem esse verum & adaequatum Corporum Analystum, omnesquem distinctas Substantias, à Mixto Corpore, Ignis beneficio, impetrabiles, sic in eo prae caetitisse, ut per Analysin nonnisi à se invicem fuerint extricata; praeterquam etiam, quod haec opinio Productionibus Ignis adscribit simplicitatem Elementarem, quam ostendi ipsis esse derogandam: & praeterquam quod hoc Dogma quibusdam ex caeteris difficultatibus est obnoxium, quibus illud de Tribus Primis laborat; praeter, inquam, haec omnia, Quinarius hic numerus Elementorum restringi saltem debebat ad Animalium & Vegetabilium Corporum Generalitatem, cum non modò inter haec ipsa dentur quaedam Corpora (ut suprà arguebam) quaenon obstante ulla re in contrarium allatavel paucioribus, vel pluribus, quam praecisè quinque, Substantiis similaribus constant: sed in Regno Minerali vix ullum datur Concretum, quod ostensum fuerit adaequatè esse divisibile in Quinque talia Principia, seu Elementa, nec pauciora, uti haec Opinio ex eo numero quodlibet. Corpus Mixtum vult constare.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
