Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 268-3
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen (subjungit Canneades ex metu est Argumentum à te propositum aggrediendi, quod ejus Examini inpraesentiarum me subduco. Si enim, cum otium permittit, animus tibi fuerit, ut id ex professo inter nos consideremus, fiducia me tenet, nos illud insolubile vix deprehensuros. Atque interea observare licet, ejusmodi arguendi modum posse, ut videtur, Hypothesibus diversis speciosè accomodari. Reperio enim, Begneum, aliosque Trium Primorum Assertores, sibi sumere, istiusmodi via necessitatem caeplicare Salis, Sulphuris, &Mercuris ad Mixta Corpora constituendum, nulla habita ratione necessitatis Aquam Terramque addendi. Et sanè neutrum genus Chymicorum videtur pro merito perpendisse, quanta sit in Corporum Compositorum Texturis &Consistentiis varietas; quamque parum multorum ex iis Consistentia &Dutatio videaturi propositae Notioni congruere, &per eam posse explicari.