# Chymista scepticus 268

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMISTAE SCEPTICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/268

Non tamen (subjungit Carneades ex metu est Argumentum à te propositum aggrediendi, quod ejus Examini inpraesentiarum me subduco. Si enim, cum otium permittit, animus tibi fuerit, ut id ex professo inter nos consideremus, fiducia me tenet, nos illud insolubile vix deprehensuros. Atque interea observare licet, ejusmodi arguendi modum posse, ut videtur, Hypothesibus diversis speciosè accomodari. Reperio enim, Begnium, aliosque Trium Primorum Assertores, sibi samere, istiusmodi via necessitatem explicare Salis, Sulphuris, & Mercuris ad Mixta Corpora constituendum. uilla habita ratione necessitatis Aquam Terramque addendi. Et sanè neutrum genus Chymicorum videtur pro merito perpendisse, quanta sit in Corporum Compositorum Texturis & Consistentiis varietas; quamque parum multorum ex iis Consistentia & Duratio videaturi propositae Notioni congruere, & per eam posse explicari. Ac, ne memorem istas ferè incorruptibiles Substantias, Ignis ope impetrabiles, quas esse aliquo modo compositas probavi, quasque Chymici sponte concedunt, perfectè Mixta Corporae non esse: Ne, inquam, hoc memorem, dico, Dummodò tibi in memoriam velis revocare, nonnulla Experimentorum illorum, quibus medeantibus tibi ostendebam, ex Communi Aqua sola produci posse Mixta, quin & Virentiae Corpora discrepantium admolum Consistentiarum, quaeque, Ignis ope, in totidem Principia, ac alia Corpora, quae perfectè Mixta habentur, possint resolvi: Si, inquam, hoc feceris, nomeris, arbitror, ab ea fide alicnus, quod Natura convenienti dispositione minutarum partium alicujus portionis Materiae Corpora satis durabilia, atque hujus, vel illius, alteriusve Consistentiae possis effigiare, neque tamen uti ventatur omnibus.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
