# Chymista scepticus 271-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMISTAE SCEPTICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/271-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/271-2

vel de natura fixarum tanto numero Stellatum, quae, se nulla contrarium testante, paucae quidem, si ullae, apparerent mole & splendore Soli inferiores, si aequè ac ille nobis vicinae forent? Quidnam scire nustrum, quod Sal. Sulphus, & Mercurius, Mixtorum Corporum sunt Principia, nos docet ste immensae illius, fluidae, & Aetheriae Substantiae natura, quae interstellarem, proindeque multò maximam Mundi partem videtur constituere! Quod enim opinionem illam attinet, Paracelso passim adscriptam, quasi non modò quatuor Elementa Peripatetica, sod & Coelestes partes Universi ex Tribus suis Principiis velit constare, cum moderni Chymici ipsi dignum non judicaverint tale commentum, ut suum facerent, nec ego dignum existimabo, ut confutem. Verum enim verò ignoscerem furrè Hypothesi, quam tamdiu ivi examinatum, si, licet nonnisi ad exiguam admodum Mundi partem se porrigeret, saltem earum rerum, adquas extendere se dicitur, rationem satisfacientem redderet.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
